Gaudeamus igitur
Gaudeamus igitur,
Iuvenes dum sumus!
Post iuncundam iuventutem,
post molestam senectutem
Nos habebit humus.
Ubi sunt, qui ante nos
In mundo fuere?
Transite ad superos,
Vadite ad inferos,
Ubi iam fuere!
Vita nostra brevis est,
Brevi finietur;
Venit mors velociter,
Rapit nos atrociter,
Nemini pracetur.
Vivat academia,
Vivant professores!
Vivat membrum quidlibet,
Vivant membra qualibet,
Semper sint in flores!
Vivat et respublica,
Et qui illam regit!
Vivat nostra civitas,
Maecenatum caritas,
Quae nos hic protegit!
Vivant omnes virgines,
Faciles, formosae!
Vivant et mulieres,
Tenerae, amabiles,
Bonae, laboriosae!
Pereat tristitia,
Pereant osores!
Pereat diabolus,
Quivis antiburschius
Atque irrisores!
[POPRZEDNIA STRONA]
|