Gaude, Mater Polonia

Gaude, Mater Polonia,
Prole fecunda nobili,
Summi Regis magnalia
Laude frequenta vigili.

Cuius benigna gratia
Stanislai Pontificis
Passionis insignia
Signis fulgent mirificis.

Tyranni truculentiam
Qui dum constanter arguit
Martyrii victoriam
Membratim caesus meruit.

Sic Stanislaus Pontifex
Transit ad caeli curiam,
Ut apud Deum opifex
Nobis imploret veniam.

Ergo, felix Cracovia,
Sacro donata corpore,
Deum, qui fecit omnia,
Benedic omni tempore.

Sit Trinitati gloria,
Laus, honor, iubilatio,
De Martyris victoria
Sit nobis exsultatio.

Amen.

[POPRZEDNIA STRONA]